?

Log in

No account? Create an account

7 дек, 2016

De dialogo meo ("De uino mulieribus non bibendo")

Catharinae Nouiae (quae et Novikova) Moscouiensis
In memoriam Helgi Nikitinski

De commentatione ne dicam oratione in memoriam Helgi cum meditarer, permulta excogitanda in sententiarum strepitu exaudiui.
Tamen quam primum quaestionem explicare uelim, quod uelum naui orationis magis decori nec minus ornamento sit, quae ornamenta scriptorum primae classis imitatori sint usurpanda, quae forma nauis huic nauigandi casui deceat:

forma orationis rhetore sicut partem tragoediae agente quasi monodian decantante,
aut forma dialogi more si non Ciceroniano, Erasmiano tandem conscripti.

Praeceptor noster obseruandus Alexius Scatebranus Rutenus nobis discipulis imperitis persuasit, paene semper eheu frustra, ut dialogum scriberemus, tamen ipse nullum a se conscriptum dialogum nobis umquam demonstrauit.
Nam exemplum quod a praeceptore nobis exponabatur manu Helgi illius Nikitinski confectum est, “Sergius, siue de eloquentia” adscriptum.

Qua de re dialogum breuem composui, quo dialogo ecce mixturam doctrinae Scatebrani cum Helgi dote atque ingenio.
Dialogo meo de re grammatica paucis agitur, de originibus uerborum ac de auctoribus horum originum.

Itaque collectaneis conuentus hodierni de utriusque linguae grammatica et quatenus illa cum omnium gentium litteris artibusque coniuncta sit (qui et "Acroases in memoriam Helgi Nikitinski Moscuensis"), quibus de collectaneis Catharina nostra Antonetz hodie paucis dixit (ecce conuentus programma: http://www.philol.msu.ru/~classic/doc/programma71216.pdf), dialogum meum Alexio Scatebrano Ruteno ad inserendum tradere ausa sum, quo libello hunc dialogum inuenire potestis.

3 июл, 2016

Nouius Diem Natalem Catharinae Antonetz gratulatur

Coniiciantur omni
vincula in collum iacuit qui Catharina et arsit
luminibus tuis nunc
ad tuos pedes rapias somnia sicut umbra
da mihi tecta nocte
ebrio frigore calenti meliorque facta
dulcia uina horrent
ac die solem fugiunt nunc tenebris fugaces
nos quasi vina curas
specta in occultis oculos ante tuos manentes
mucida uina numquam
temporis mutemur ut in retibus igne capti


03/07 2016
Moscouiae

27 июн, 2016

N.A.f. mortem obiit

o quotiens castae et pulchrae fleuere puellae
illum qui potuit uertere personas
conferuefactum esse, deum mirabile donum…
chartae nunc finem uidimus atque uiae.
robur Tiburtinum illius difficile ex quo
permultae quercus natae graminibus
incipe, Musa, canas, nec glandes ilice desint.
multa magistri adsunt nomina uirgarum,
nec minuant anni memores quod corde tenemus.
fabula nunc exstat qua tua pars agitur.

27/06 2016
Moscouiae

28 мар, 2016

Amicae meae filiola nata est!

shunka_witko puellam paruam peperit, nomine Tintinna (quae et Звонка).

Nouius Tintinnae puellae paruulae salutem mittebat!

Musa uelim cantes nec siluas neque capellas
nec pastorum ouium memores noctesque diesque
carmina nulla canas quae non, Camena, titinnant,
neque imitantur aquam rorantem neque recentem
fontem quo semper nascuntur flumina uocum.
nunc mihi Tintinnam paruam recitare puellam
incipe, nec metuant plane ridere parentes!

18 апр, 2015

NICOLAVS FEDOROV XC ANNOS NATVS

Оригинал взят у scatebranus в NICOLAVS FEDOROV XC ANNOS NATVS
Nicolaus FEDOROV Alexii f. Latinitatis cultor strenuissimus meusque magister
a. d. XVI K. Mai. nonaginta annos expleuit.
Omnia bona fausta felicia fortunataque DEO uolente
magistro optimo precor!


27 янв, 2015

Nouius uester salutem uobis omnibus dicebat

Hic finem chartae uiaeque longae ponamus incipiamusque pro parte nostra rusticari.